|
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Theodoricus comes Hollandiae, et ego Aleydis comitissa uxor ejus tam praesentibus quam futuris in perpetuum. Auctoritate sacri eloquii commonemur, ut bonum facientes non deficiamus, tempore enim suo metentes vitam aeternam. Hujus rei gratia nos inducti et compuncti, decrevimus in fundo proprietatis nostrae fundare abbatiam Cisterciensis ordinis, sustentandam de facultatibus nostris. Verum quia necdum votis nostris se obtulit locus idoneus, vel faciendi possibilitas, ut saltem aliquod initium nostrum sortiretur desiderium, grangiam praefato ordini articulandam fieri statuimus, si forte Deo auctore quoquo modo in abbatiam coalescere posset. Cui grangiae construendae de bonis nostris assignavimus terram uni aratro sufficientem, quae Tempelvelt nominatur. Item decimam, inter eandem terram et Durdrecht occurrentem. Item quinque libras denariorum in novo dicho, annuatim |
 |
solvendas. Item ecclesiam in Durdrecht, cum primum vacabit. Item piscariam, in Overslydrecht jacentem. Et ego Theodoricus comes legavi centum marcas post obitum meum, infra annum solvendas pro bonis et ............ comparandis. Haec universa libere contradidimus monasterio vallis sancti Petri, in Stromberg sito. Hujus rei testes sunt comes Otto de Benthem et B. filius ejus, Hugo de Voerne, Rutgerus de Merheym, Walterus Spierinck, Baldewinus frater noster, Marchguia1 soror nostra, et quam plures alii. Actum est anno Dominicae incarnationis M. CC. tertio.
Analect. Ant. Matthaei Tom. VI. pag. 94. et Hist. seu Notit. Episc, Ultraj. Tom. I. pag. 328.
1 Lees Margareta. |